547
DE MINERAL. 95
ctetur in vrina reseruata, et hoc in duplo, & ibi
dimitte donec resoluatur, tunc cola bene, & fe¬
ces abijce, tunc pone totum in vas vitri, & su¬
per illud tantundem de limatura ferri pone, &
dimitte pariter dies septem donec limatura re¬
soluatur tota in atramento. Postea accipe de
cupro combusto quantum volueris, & moles
illud, & da ei bibere de aqua illa donec totum
epotetur, tunc pone de illis drachmam vnam
super stanni drachmas quatuor, & fiet aurum
Deo volente, & pone super illud drachmam
nam auri, & totum meliorabitur, & erit valde
bonum. Tum ergo absconde haec capitula,
quia sunt valde bona.
De Cupro Cap. XII.
Ratio auri in cupro. Cuprum de partibus
auri, & de natura eius est calida & sicca, exce¬
pto quòd eius siccitas minor est siccitate ferri,
& est ipsum eiusdem duriciei cum argento, &
eiusdem liquefactionis, excepto quòd rubet
colore. Si quis ergo ei rubedinem abstulerit,
argentum erit, quia ipsum est in superficie cu¬
prum, interius verò argentum, & ipsummet
est frater argenti, & commiscetur auro & ar¬
gento, & tincturam recipit, & fit ex eo Ycir,
ad rubeum & album, nec abluitur ab eo sua¬
tinctura, & cum soluitur in aqua atramenti,