547
96 GARLANDIVS
vel aluminis omnia soluet corpora, & omnes
lapides, & eius condimentum est sicut con¬
dimentum ferri aequaliter. Fama sui con¬
dimenti est, quod sumas de folijs quan¬
tum volueris, quae facias tenuia, & in oleo
pone, in quo parum sulphuris solutum fuerit,
vel arsenici, & sexta pars sit sulphur, & inuolue
supra dicta & compone in vitreato, sed inferius
pone sal tritum, & pone stratum salis & folium do¬
nec ita componantur omnia: tunc tegas bene
os vitreati, & pone in furno per vnam noctem
de mane extrahe, & moles ea valde bene in
mortario ęreo, postea laua bene cum sale et aqua
donec aqua sit clara, & sapor salis omnino ex¬
eat, et gusta aquam, & vide ne salis saporem reti¬
neat, et sicca tunc. hoc aes est, quod vmbram non
habet, tunc absconde. Et si volueris de rubedi¬
nę, accipe de atramento assato in furno panis,
tantum quantum cuprum, quod tegat aqua reser¬
uata, id est vrina, & dimitte donec resoluatur,
postea cola bene, et suppone tantundem salis
armoniaci. Ergo tunc, quod in eo solutum fuerit
tunc incera cum eo corpora, et combustum cu¬
prum paulatim, donec totum incerando ebiba¬
tur: tunc accipe ex eo aliquam partem, et de plum¬
bo vsirub quater tantùm, et pone illud totum
in albot, et liquefac pariter donec intret totum,
et penetret ipsum albot, tunc adueniet tibi quod
optas Deo volente. Si vero volueris ad album
accipe