547
102 GARLANDIVS
eo est aurum et argentum essentialiter, non vi¬
sibiliter, et est corpus ponderosum, et tardi mo¬
tus, et est receptiuum tincturae, quam post¬
quàm recepit, nunquam eam amittet, et ab eo
exit argentum, et est eius causa, et fit ex eo li¬
thargyrum, et cerussa, et azrant, et ab ipso exit
Elixir maximum ad rubedinem, et ad albedi¬
nem: at ex ipso etiam fiunt aquae et cum eo te¬
netur viuum argentum, et eius aqua conue¬
niens est ferro, quando etiam cum eo miscetur,
nec separatur ab eo, et cum stanno miscetur,
non separatur ab eo et melioratur cum cupro
conditum, et bene concordat cum argento, ex¬
cepto quòd diuiditur ab eo per decoctionem,
quae solet argentum purificare. Ipsum verò nun¬
quàm auro associatur, nec cum eo melioratur,
nec ei congaudet. Eius namque olfactus minuit
aurum et coagulat Mercurium. Indiae philoso¬
phi etiam dixerunt, quòd ipsum est vicinis
mnibus corporibus auro, quoniam auri interiora
sunt frigida et sicca, et vsurub interiora sunt
calida et humida: et conuersa vtrobique. Ergo
manifestum est, quòd superficies vsurub, est fri¬
gida et sicca, et eius interiora sunt calida et hu¬
mida, contradictoriè plumbo alkali, cuius al¬
kali interiora sunt argentum et superficies au¬
rum, viciniora ipsi vsurub quàm alcali, et citis
conuertitur in aurum et argentum, et est vilioris
precij, et maioris multiplicationis. Et dixit Py¬
thagoras,