547
DE MINERAL. 103
thagoras, quòd plumbum est magnitudo, &
quòd totum absconditum in eo est, & quòd
psum est mulier mollis, & dixit quòd haec tria
mulier habet in se, scilicet nigredinem, albedi¬
nem, rubedinem: & adhuc alia 4. sc. humidita¬
tem, liquationem, velocitatem & siccitatem:
quia ipsum est aqua susphurata, & comburens
frigiditatem, quia ipsum extinguit calorem sui
masculini. Ideo namque imposuerunt ei hoc no¬
men, aqua sulphuris, nec aliquid possibilius,
nec fortius, nec ei vicinius cognouimus ea
muliere. Et dixit Anfridius. Ne dicatis quòd
plumbum sit à plumbo alkali, nec ab alijs cor¬
poribus, sed ipsum est aurum, in quo infirmi¬
tas introiuit in mineris, et ipsum communiter
sicus infirmitas intrat puerum nondum natum,
sed in ventre suae matris, & ipsum est frater au¬
ri in omnibus suis rebus, sed aurum est corpus
perenne & ponderosum, & vnitum, & durat sub
terra, & patitur aerem & aquam, nec comuta¬
tur, & est sicut dicimus. Ergo cum probare vo¬
lueris, & discernere verum à falso plumbo, ac¬
cipe testam & crema illud, cum igne transuer¬
so, vt faciunt figuli in paropsidibus vitreatis,
tunc ipsum fiet album, et fiet cerussa: & si ignem ad¬
hunc ei dederis fiet azrant. Fama sui condimen¬
ti est, quòd sumas ex eo aliquam partem, quam
liquefacies in cochleari ferreo, & pone super
eum pondus suum argenti viui, & postea in mar¬
G 3