547
104 GARLANDIVS
more plano pone, & accipe pondus vnius eo¬
rum salis assi, quod soluas in duplo aceti acu¬
ti, & cola, & da plumbo ad bibendum paulatim
per molationem & siccationem, donec nigrum
fiat, & postea in igne cremabis, donec album fiat
& postea lauabis eum à sale, & operare cum
Dei velle. Sed si volueris pone cum eo sal armo¬
niacum, & ipsum imbibas eis, & erit valde bonum.
Alius modus.
Accipe de vzurub aut de vnt quantum ex
eis volueris, & resolue in cochleari ferreo, & ci¬
ba vnamquanque libram eius soluti vzurub dua¬
bus y. sulphuris, & duabus etiam lb. arsenici,
vnam de vnt cibabis, & moue illud cum ferro,
donec fiat terra nigra in hora vna, postea mole
ipsum cum tantundem salis soluti in acuto
ceto, & cum totum ebiberit, pone in olla vitrea¬
ta, quae sit ignem patiens quam horis 10. sub
ea accende donec exeat calx alba.
Modus alius.
Solue sal in duplo tantum acuti aceti, & ac¬
cipe de limatura vzurub, aut de limaturavnt,
& mole paulatim donec totum ebibatur, & po¬
stea iacere facias in aceto, vt praediximus, &
rit albus puluis, id est cerussa, quod de vsurubus.
Accipe