547
112 GARLANDIVS
super illud in quadruplo de vrina puerorum
postquam coctum fuerit & quieuerit, & po¬
stea fac bulire cum alumine leui igne & mi¬
sce cum ligno bene, & postea dimitte donec
defaecetur, & cola diligenter & absconde vs¬
que ad horam qua opus fuerit;
De Salibus. Cap. XXIII.
Ratio salis. Scias quòd sales sunt multi, &
nobilior est ille, qui dicitur sal gemma, & po¬
stea sal panis, & postea sal Indiae, & ille est ru¬
beus, & postea sal Nabataeus, & postea sal Cal¬
cis, & postea sal Amarus, & iste est in insula
Hispaniae quae dicitur Alendalus circa stag¬
num Mariae, & in loco qui dicitur Belmchot,
& eius natura est calida & sicca, & est aqua,
quam siccauit ignis, et de eius proprietate est,
quod soluit argentum fortitudine ignis, & ad¬
dit in eo argento albedinem, & mutat illud à
corporalitate in spiritualitatem, & sic agit cum
auro & addit rubedinem, & lauat corpora ab
inquinatione, & finit eius spurcitias, & cum
eo calcina corpora & non cùm alio: & ideo
vocauerunt eum sapientes argentum populi?
ideo, quia omnes gentes eo indigent & vtun¬
tur eo in omnibus rebus & condimentis to¬
tius seculi, & cum eo meliorantur omnes crea¬
turae, et Deus multum eum laudauit in histo¬
ria: