547
DE MINERAL. 113
ria: et cum studueris in eo, tunc inuenies eius
altitudinem, et inueniunt salem in omnibus
cineribus vegetabilium et in calcibus lapi¬
dum, et in ossibus animalium, et in omnibus
rebus in quibus potest reperiri. Totum ab¬
sconditum eius est in eius cognitione et solu¬
tione et coagulatione. Et qui haec nouit iam sa¬
lem absconditum prouidit, et ille scilicet sal,
est elsabon sapientiae. Sal albificat corpora, et
mundat ea et soluit, et coagulat spiritus, et
retinet eos et defendit eos ab igne ne aduren¬
tur. Et pone mentem tuam in sale et non stu¬
deas nisi in eo, et vides quod omnes sapien¬
tes circa complementum diuertunt ad salem,
et nominant eum multis modis et nomini¬
bus, nec aliud volunt tractare nisi de sale con¬
dito, quia ab ipso venit sal magnum, fixum,
vt ignis refugitiuum. Et dixit Ormos filio
suo, O fili, quando tu intelligis elsabon sapi¬
entiae, adipiscere desiderium tuum, et habe¬
bis illud bonum maximum, quo homo in¬
diget, et illud est valde durum insipientibus
et stolidis, et valde breue inde facientes. Et
dixit huius operis compositor, cuius Deus
misereatur, quòd defectus huius operis inqui¬
sitor non fuit. nisi quia nesciuit condimentum;
quod absconderunt sapientes, et etiam in libris
deleuerunt, nec manifestè illud docuerunt.
Et ego iuro per nomen Dei cuncta scientis,