547
DE MINERAL. 117
leuat corpora & soluit ea, & etiam coagulat
& retinet omne fugitiuum, & omne volans, &
cùm eo incerant corpora & ligant spiritus, &
hoc absconderunt sapientes, & sub velamento
eundem nominauerunt, et hic sal est sal armo¬
niacus, sapientiae & suum acetum, et suum sal,
& suum anticar: ergo scias hoc.
De sale armoniaco. CAP. XXIIII.
Ratio in sale armoniaco. Scias quòd sal
armoniacus est multò melius & nobilius
mnibus salibus in condimento, quia ipsum
soluit argentum viuum, & mutat illud in
quam currentem quando exaltatur cum eo,
& posuerunt illud ad soluendum in loco hu¬
mido, & est vnguentum quòd coagulauit sic¬
citas ignis, & eius natura est calida & sicca, &
subtilis, & penetrat à parte in partem, & est
spiritus volans & adiutor Aliesir, & nisi esset
pro eo, non compleretur Yliesis, nec solue¬
retur, nec poneretur vnum cum alio, et in oc¬
cultatum est omne absconditum, et ipsum est
intrans & exiens, & incerator omnib. corpo¬
ribus, et siccator ingrediens fundamentorum
corporum, et soluit corpora, et ipsum est lapis
gens & vnitor vel copulator contradictorum et
omnium eum corporib. & ipsum est lapis genè¬
rans donec mundus stabit, et in eo est occul¬
tum maximum, & cum ipsum solueris, et sol¬
H 2