547
118 GARLANDIVS
ueris salem panis, & commiscueris & coagu¬
laueris donec durescat & splendeat, qui gran¬
do vel glacies, & tunc ligata erunt pariter &
mista & semper simul morantur & compagi¬
nantur, & retinent vnumquodque aliud, &
sunt fixa, & durant ad ignem, nec fumum fa¬
ciunt, cum cremaueris & tunc cùm ita coor¬
dinata fuerint, limabis quodlibet corpus
quod resoluere volueris, quia haec medicina
soluet & resoluet cum nutu Dei, & maxime
ferrum soluit. Et scias quòd cuiusque rei con¬
uenientia laudat eam, & bene de ea loquitter.
Et radix salis armoniaci, est de stercoribus &
de humiditatibus animalium, & maxime con¬
creatur in illo loco, vbi fit ignis in balneo, &
in fundo caldariae, & in illis meatibus per
quos ignis mittitur sub caldarijs, & postea
completur suum opus cum exaltatione, &
ideo se fecit dominum maximum super om¬
nes sales, quia in alijs salibus non habetur ta¬
lis spiritus, vt in hoc, & est in mutatione ter¬
tia. Et fama suae operationis est, quòd solua¬
tur in olla vitreata cum aqua vel in vase vitreo
aut superpone eidem tria folia apij vel betae,
& melius est quod tibi exaltetur, si volueris
cum eo operare in duobus plumbo aur in ae¬
re, aut in ferro. Et si operaberis cum eo in au¬
ro vel argento, exalta eum septem vicibus, &
tunc erit valde bonum. Et fama suae opera¬
tionis