547
LIBER I.
tutem adurentem generatur aes: ex prauo autem
sulphure, & paruo argento viuo ferrum: ex bo¬
no autem argento viuo & ex paruo sulphure
non bene commisto stanni: & ex paruo argen¬
to viuo, scilicet ponderoso luteo & paruo sul¬
phure, foetido ac debili plumbum. sunt opera
tiones quas natura fecit in mineralibus, & has
Alchimistae conantur imitari. Quaedam etiam
generantur in viscerib. terrae, quorum pars ob¬
tinet vicem spirituum, & quędam vicem corpo¬
rum. sicut vitrum, alumen & atramentum. Cir¬
ca haec igitur & similia praesato modo negotia¬
tur Alchimia, & haec est eius materia
Vtrum huius artis scientia uel operatio uera sit
an falsa, Author.
Ex rebus supra dictis videtur innui, quod
Alchimia quodammodo falsa sit. Sed tam ab anti¬
tiquis philosophis, quàm ab artificib. nostri ten¬
poris probatur vera, verumque aurum & argen¬
tum secundum illam non quidem fieri, sed à cer¬
tis materieb. quibus permixta sunt vel inclusa
quodammodo segregari vel includi. Nam quod
exterius est cuprum, interius est aurum tanquam
anima ipsius. Auicen. in lib. de anima. Quidam
ex naturalibus dicunt, quod non est Alchimia
scil. ars: & Plato multique philosophi, quòd est,
& hoc ipse visus ostendit. Nam vnunquooque cor¬
porum 6. quae per malleum elongantur, efficitur cur