547
DE ALCHIMIA
4
rens sicut aurum viuum, & azenzar quod de
stis efficitur est coloris sulphurei, & azenzar de
ferro rubeum est, de cupro croceum. Vnde sci¬
re oportet, quod quia omne corpus quod solui¬
tur & inde efficitur azenzar, factum est de auro
viuo & de sulphure. Deinde vitrum efficitur
fluens, est enim de terra, de qua posset fieri au¬
rum. Vnde & figuli quidam qui vasa terrea fa¬
ciunt, quando mittunt in eis ignem diu, effi¬
ciunt vitrea. Dicunt autem isti philosophi,
quia quod calor Solis coqueret in ventre ter¬
rae per centena annorum, coquimus ad ignem
in paruo tempore, & inde facimus aurum. Con¬
tra illos autem qui dicunt, quòd non potest tra¬
here homo genus de alio genere: dicims, quòd
si quis stercus equi mittat in loco, in quo calor
solis eum tangat, inde procedunt bestiae quas
dicunt Abares. Praeterea si quis spinam alicuius
piscis accipiat, & mittat subtus Algaceram, ibi¬
que per mensem maneat, inueniet vermem, qui
Centiples dicitur, sicque de non viuente retrahi¬
tur res viuens. Sunt & alij qui non concedunt
Alchimiae magisterium dicentes, quod de re
cuius natura non est, vt ignem sustineat, natura
trahi non potest quae sustineat ignem, nec po¬
test fieri in re naturali, vt rem coloratam disco¬
lores & in alium colorem mutes, in quo perma¬
neat, nec ad primam reuerti possit, quia pri¬
mus color semper persistere debet, & secundus
deleri