547
LIBER I.
deleri, & ad primam naturam reuerti, sic & de
sapore & pondere. Quibus ad primum respon¬
mus rationem de vitro, quòd terra citò quidem
deletur ad ignem, sed quandiu tangit eam ignis
efficitur fortis. Non enim habet ignis vim su¬
per vitrum. De tinctura verò dicimus, quòd cu¬
prum quando cum Thutia miscetur, inde auri¬
chalcum efficitur, & nunquam illum colorem
amittit quem recipit, quando cun thutia mix¬
tum est. Caeterum omnia supra dicta mutan¬
tur in vitro: quia vitrum non est de colore ter¬
rae, nec de sapore, neque de pondere. Sic & de
re dulci efficitur amara, de alba nigra, & sic de
caeteris proprietatibus corporum. Denique
non putes, quòd ego traham metallum de suo
genere ad aliud genus quod ibi non sit, ibi enim
est per vim. Quia verè si ibi non esset, in naturam
illam mutari non posset. Adhuc autem est vna
ratio, praedictarum rationum fortitudo. Cur
nim valerent plus Saphiri quidam & alij lapi¬
des quàm alij, & vitrum similiter, nisi quia effi¬
ciuntur in loco valde calido. Locus enim orien¬
tis vbi preciosi lapides inueniuntur, est proxi¬
mus Sol. Sic & vitrum, quanto plus tangitur
â calore Solis, tanto magis valet. Itaque & lapis
mineralis qui magis sustinet ignes aliosque la¬
bores, & tarde frangitur, ille plus valet, sicut
aurum plus quàm argentum, & argentum plus
quàm cuprum, & cuprum quàm stannum, &
a