547
28 DE ALCHIMIA.
De Vitro, ex libro de alumin. & salibus.
Vitrum est ex sectione Mercurij, & vin¬
cens super naturam eius est frigiditas, & sic lique¬
facit ferrum & omnia corpora, facitque ea cur¬
rere in fusione. Si autem fundis vitrum, quae¬
cunque colorem proijcis supereum retinet. Al¬
mista. Vitrum fit ex cineribus quarundam
plantarum, quae primo quidem clauellantur,
deindeque ponuntur in igne forti, donec fun¬
datur, sicque cinis ille in vitrum vertitur. Illa hu¬
miditas oleogina, quae remanet in cinere post
clauellationem, est inadustibilis, nec in ipsa con¬
bustione, quando mouet eam ignis, ad euapo¬
rationem potest aliquatenus euaporari, pro¬
pter vehementem commistionem, nec separa¬
ri propter siccitatem & dominium fecis ipsius,
imò cum eo currit lenitque ipsum ac liquefa¬
cit donec efficitur vitrum. Porrò vitrum est
inter lapides sicut amens inter homines, nam
recipit omnes tincturas, cito in igne soluitur,
& citò ad lapideitatem suam reuertitur, molli¬
ficat & mundificat & liquefacit omnia corpo¬
ra, deinde subtrahit se ab eis per fusionem, si¬
cut sal per lauationem. Deinde sal & vitrum
duae sunt res in quibus est totum se¬
cretum artis, nec lapis possit
fieri sine eis, praecipuè
sine sale.
De