547
LIBER I. 29
De generatione naturali lapidum mineralium,
Auicenna vbi suprà.
Lapis quidem naturalis est res, quae effi¬
citur in ventre terrae sine opere, per semetip¬
sam, itaque nascitur & non crescit, nec minuitur
vt aurum viuum, auripigmentum, sal armo¬
niacum, sulphur. Hi sunt lapides naturales &
spiritus. Lapis autem herbalis nascitur & cre¬
scit. Porrò acetum & sperma & vrina medici¬
sunt lapidis nostri naturales, cuius aqua in¬
durat mercurium, id est, vitrum, & tingit om¬
nes res sicut spaul, id est, sanguis. Est autem
inter spiritualem & naturalem differentia: quia
naturalis statim operatur, spiritualis verò non
nisi in termino statuto.
Ex additis quarti metheor. Sunt quidam
lapides ex luto viscoso per calorem solis, vel ex
aqua coagulata, virtute terrae sicca, vel ex causa
calida desiccatiua. Similiter & quaedam vege¬
tabilia, & quaedam animalia vertuntur in lapi¬
des virtute quadam minerali lapidificatiua. Et
hoc fit in loco lapidoso, dum discontinuantur
subitò virtute quadam, quae exit à terra in ho¬
ra terrae motus, quę conuertit in lapides, quod
in illa hora consequitur. Et haec transmutatio
corporum animalium & vegetabilium aequè
propinqua est sicut transmutatio aquarum. Est
autem impossibile, vt aliquid complexiona¬