547
30 DE ALCHIMIA
tum conuertatur totum in vnum elementum.
Sed elementa mutantur ad inuicem dum tran¬
seunt in dominas, vnde quod cadit in salinas
sit sal, quod in ignem fit ignis. Sed quaedam ci¬
tius, quaedam tardius, secundum potentiam
actiuarum, & resistentiam passiuarum. Estque
locus in Arabia qui colorat omnia corpora in
eo existentia colore suo, panisque prope Tarra¬
cem in lapidè conuersus est, remanserat tamen
ei color suus. Sum autem talia mira, quia raro
accidunt, sed eorum causae manifestę sunt. Sae¬
pe namque fiunt lapides ex igne dum extingui¬
tur, & saepe corpora ferrea & lapidea cadere
contingit in corruscationibus, quoniam ignis ex
terminatione sua frigidus & siccus efficitur.
In parthica cadunt corpora aerea, vt aes vstum
& similia sagittis armatis, nec possunt lique¬
fieri, sed per ignem euaporant in fumum atti¬
nentem viriditari, donec residuum fit cinis.
Cecidit etiam apud Georgen frustum ferri prae¬
duritia ferè infrangibile, cuius pars missa est
regi Coraceni, qui cum praecepisset vt enses
inde fierent, erat infabricabile. Dicunt tamen
Arabes quod enses leanceni aliàs leanteni qui
optimi, de tali ferro sunt. Cum autem cecidit
illa massa, resilijt aliquoties à terra sicut pila,
eratque ex minimis frustulis composita, cohe¬
rentibus ad inuicem, ad granorum milij quan¬
titatem. Simile etiam apud Trepasten euenit.
Sic