Pullulat
interdum
proprii
uirtute
uigoris
Auri
perpetuum
germen:
ferturque
sub
auras:
Non
secus
ac
summa
fruticis
tellure
cacumen
Exit:
&
inde
sua
ui
sese
extollit:
ut
Istri
Accola
felicis
saepe
illud
stirpibus
herens
Capreoli
in
morem
nati
circundare
truncos:
Implicitumque
etiam
saxis
inuenit
obesis.
Vtque
agiles
serpunt
ederae:
lateque
pererrant
Amplexae
lateres
circum:
Pariesque
fatiscit
Dirutus:
ingressis
rimas
radicibus:
atque
Frondibus:
ac
pretergressis
latera
obuia
ramis:
Sic
topho
inseritur
crescentis
uiuidus
auri
Surculus:
atque
intus
partis
explorat
inanes:
Egrediturque
illinc:
&
se
diffundit
in
auras:
Aut
uarie
illius
summas
complectitur
oras:
Quasque
tenet
solide
conspersas
purus
inaurat.
Hinc
duo
praecipue:
quae
uerset
cura
probati
Artificis:
statuo.
quid
primum
seligat:
&
quo
Selectum
pacto
moderetur:
&
aptius
aedat:
Quo
possit
modico
solui
lentoque
calore.
Vtrunque
innumeris
prisci
inuoluere
tenebris:
Barbaraque
occultis
rebus
coniungere
uerba
Haud
dubii:
centum
statuerunt
nomina:
quorum
Quodcunque
incertam
signaret
remque:
modumque:
Multaque
quae
lepidi
quondam
finxere
Poetae:
Quaeque
sacrorum
olim
ueri
uox
nuncia
uatum
Protulit:
his
etiam
uice
sunt
interpretis
usi:
Singulaque
exposuere:
atque
inseruere
libellis