133
Ipsa suis patefacta: uelut caelantia pridem
Artis opus tantae: cum porro uana Poetae
Figmenta illecebris uacuas captantia mentes
Commenti: multo fuerint diuersa loquunti.
Qui uero incomprhensum & inenarrabile munus
Diuinae humanas aduentum prolis ad oras
Praefati: haud quaquam parua haec sensere sub ingens
Os illud tam magna sonans mysteria vates.
Haec tamen: haud nullis nostri suadentibus ausi
Vel quod eos ea uana fides tenuisse putandum est:
Vel sua quod uariis iuuit caelasse figuris.
Quin etiam huic uni: quo se mollire metalla
Inuenere modo: cunctarum nomina rerum
Imposuere: quod haec cunctis uis insita rebus
Haereat: incipiatque omnes: & compleat una.
Cuncta adeo cunctis occultauere: neque illi
quicquam interdum seriem abrupere loquendo
E rgo alte uestiga animis: & rite repertam
Perperem: & excursus interposuere uacantis.
Materiam rebus tantis per deuia sume.
Nam non una tibi regio dabit: aut locus unus.
Montibus at multae spaciantur Oreades altis:
Antra quibus cura est seruare: ingentiaque intus
Munera: iam quorum uenientes saepe remittunt
Participes: manibus puris & pectore si qui
Accessere illuc: dites ubi pectine eburno
Aurea perpetuo depectunt uellera nymphae:
Quae prima heroum pubes rate sancta petiuit: