547
LIBER I. 33
extremum verò tandiu ponuntur in igne,
donec fixa efficiantur. Illud itaque fixum si su¬
pra corpus proijcitur, transmutat ipsum se¬
cundum proprietatem quam habet, eodem fit
de rebus animatis. Auicenna vbi suprâ. Albi¬
mazer alfabri, alias Alpharabi in libris de prin¬
cipio mundi post naturam, dicit, Petram quam
absconderunt philosophi, dicunt alij quidem
quod petra haec est herbalis, alij quod natura¬
lis, alij quod vitalis siue animalis. Mihi autem
videtur, et probaui, quod petra herbalis sunt
lapilli. petra naturalis oua, petra verò animalis
sanguis humidus. Haec sunt petrae à philoso¬
phis extractae. Vnde Haramuch accepit filium
suum in collo suo, et iurauit per Deum coeli
& terrae, lapis est de me & de ipso, de me dixit,
propter sperma, de ipso verò, propter capillos
et sanguinem. Dicit quoque Geber, Quod
petra quae non est petra inuenitur in fimis.
Lapis itaque noster non est aliud nisi capilli,
oua, sanguis. Capilli quidem non nisi ho¬
minis & pueri aut puellae virginis, sanguinis
etiam hominis, & hoc iuuenis. Qua verò de
gallinis, non nisi gallo existente cum eis. Di¬
uiditur autem lapis noster in quatuor elemen¬
tis, & parùm de illo accipitur, vt fiat argentum
vel aurum, Quod fieri non potest sine praepa¬
ratione & subtiliatione corporis, quia partes
eius minimè possent ingredi, nisi in minimis
c