547
34 DE ALCHIMIA
& subtilitatis partibus corporis. Ideoque ma¬
teria pręparatur ac subtiliatur, & in quatuor
elementa diuiditur, plusque de vno quàm de
alio mittitur iustè prout debet, & in ipsa hora
cum corpore se incorporat, quod ante pro¬
pter grosoitatem multam non poterat.
De complemento Elixir albi & citrini, Aui¬
cennà in Epistol. ad Hasten.
Elixir tinctura sua tingit, & oleo suo sub¬
mergitur, & calce suo figitur. Et album qui¬
dem tribus in quibus non est ignis, Citrinum
verò completur quatuor. Glosa. verum est
quod Elixir album non indiget nisi tribus re¬
bus scilicet oleo, tinctura & calce. Sed rube¬
um quatuor sc. oleo, calce, tinctura, & iterum
alia tinctura quae dicitur ignis. Vnde in
lixir facto de mineralibus, est pro tinctura vi¬
trum, pro oleo arsenicum, pro calce argentum
calcinatum, & hoc in albo. Sed in rubeo pro
calce aurum vel aes calcinatum, pro tinctura
vitrum, pro oleo sulphur, id est rubedo sul¬
phuris, quae rubificet spiritus & calces, vel si
ab igne lapidis maioris rubificarentur, tan¬
tundem valeret. Ideo citrinum dicitur com¬
pleri quatuor modis. Idem accidit in lapide
facto de re animata, quae constat ex oleo, aqua,
igne & terra, & hoc ad rubeum. Ad album ve¬
non