547
36 DE ALCHIMIA
modicum fermenti totam pastae massam aug¬
mentat, & in seipsum mutat, & tamen est sub¬
stantia fixa. Calx verò quia totum Elixir
conuerti facit, & consolidari cum argento su¬
pra quod proijcitur Elixir, & hoc propter simili¬
tudinem quam habet calx argenti cum illo ar¬
gento. Porrò aqua, & terra, & ignis, & aer poni¬
tur pro oleo. Haec quatuor elementa per distil¬
lationem extrahuntur de ouo, vel capillo, vel
sanguine, de quolibet enim istorum fieri po¬
test haec medicina quae pro oleo ponitur in la¬
pide, vnde dicit Morienus, quod illa res de
qua fit lapis est in homine, & homo est eius
minera.
De Calcinatione corporum mineralium, ex libro
Razis de alumin.
Praedictorum autem corporum regimen
est quadruplex sc. calcinatio cum sale, creatio,
solutio, deinde coagulatio. Calcinatio est com¬
bustio cum igne vehementi & sale, vt delean¬
tur ab eis sulphura corrumpentia, & remane¬
ant munda sicut calx.
Aurum quidem &
argentum non est necesse calcinare, nisi pro¬
pter conuenientem partium eorum aequali¬
tatem et pręparationem sc. vt exsiccata eorum
humiditate sint humiditatis alienae suscepti¬
biliora et ad fundendum velociora. Plumbum
autem & aes & ferrum necesse est calcinare,
propter