547
LIBER I. 37
propter causam praecedentem sc. vt deleantur
eorum sulphura corrumpentia, & deleatur eo¬
rum vnctuositas comburens. Alchemista.
Ex his patet quod diffinitio prędicta calcina¬
tionis non cadit supra corpora munda, quae
sunt aurum & argentum. Caetera namque calci¬
nantur, vt pereat ab eis sulphureitas adustibi¬
lis, quae corpora denigrat. Hic autem vt prae¬
paretur ad suscipiendam humiditatem alienam,
& ponatur in Elixir e benè commisceatur cum
alijs. Quorum vnum erit calx sc. argentum, al¬
terum verò fermentum sc. aurum, vt infrà di¬
cetur. Nisi enim fieret puluis siccus, non su¬
sciperet humidum, quia siccum sitit humi¬
dum & ab eo penetratur. Ignis autem vehe¬
mens propriè hic dicitur, qui ad modum ve¬
hiculi, id est quadrigę cursum suum aequaliter
continuat, quod facere non potest ignis flam¬
mae, sed talis est furni calefacti & clausi pręter
carbonum extractionem. Est enim ibi calor
continuus sine robustione. Talis etiam est
gnis furni, in quo positi sunt carbones qui fu¬
mum non faciunt. Ignis quoque carbonum ac¬
censorum combustorum, vel lignorum com¬
bustorum accensorum, vel cineris calidissimi.
Talis igitur est ignis qui corpora calcinat, &
non fundit, Cuius proprietas est quod com¬
burit partem minus potentem se sulphureita¬
tem. Partem verò potentem dimittit, donec
c 3