547
LIBER I. 45
forte in primam reducantur materiam, etsi in
aliquod quod prius non erat permutetur, hoc
autem per liquefactionem non fit. Alchemi¬
sta. videntur tamen quod per solutionem in
aquam primo, deinde per distillationem, tan¬
dem per congelationem in primam redigan¬
tur materiam. Fieri tamen non potest, vt arti¬
ficiosa transmutata, talia sint, qualia sunt na¬
turalia, & ab igne examinationis defendant se
sicut illa. Si enim ita esset, necessario oporte¬
ret, quod Elixir rubea, quae proijcitur super ar¬
gentum, vt de eo fiat aurum, talis esset, quod
psum argentum transmutatum defenderet ab
omni, quod adurit argentum & non aurum,
sicut sunt cementa & sulphur, quae in exami¬
natione auri ponuntur. Similiter quod Elixir,
qui proijcitur super aes vt albificetur & trans¬
mutetur in argentum, defenderet ipsum ab
mni eo, quod adurit aes, & non argentum, sic¬
ut est plumbum, quorum vtrunque est impos¬
sibile. Sciendum itaque quod si aurum infu¬
sione feruet & bulit, de magisterio est, si non,
nequaquam, & si post fusionem citrinum est,
bonum est, si nigrum prauum. Argentum ve¬
ro si infusione minuitur & facit scoriam artifi¬
ciale est, sin autem non, naturale.
De Operationibus Alchemiae in caeteris
corporibus.