547
46 DE ALCHIMIA
Igitur quo ad nobilium corporum transmu¬
tationem, videtur haec ars habere aliquid va¬
nitatis & mendacij. Sed in ea tamen est subti¬
litas sublimis, & vtilitas non parua, quantum
ad transmutationes & disgregationes, trans¬
mutationesque eorum quae in mundo iugiter
fiunc ad varios vsus hominum partim natu¬
ra, parcim industria humana, vt est opus Mi¬
nij, vermilionis, nitri & aurichalci. Vnde & di¬
cta est occulta philosophia, quia rationum &
cansarum inuestigatio, quibus haec fiunt, dif¬
ficilis est & occulta. Tale est etiam disgrega¬
re res quatuor de qualibet planta per distilla¬
tionem, ita vt in vnaquaque remaneat domi¬
nium illius elementi. Et hoc est extrahere pri¬
mo aquam, deinde oleum, tertio ignem, qui
est liquor rubens, quarto loco remanet terra,
tanquam fex. Et per hoc potest sciri, quod ele¬
mentum magis dominatur in illa planta, de
qua hic agitur, de sicca tamen planta non ab¬
strahitur aqua, quia ex ea iam euaporauit hu¬
miditas aquae, quae citius euaporat quam hu¬
miditas oleogina. Illa enim est quae diutius re¬
manens defendit plantas à putrefactione. Idem
etiam fieri potest de quibusdam rebus quae
procedunt ex animalibus, vt de osse, capillo,
ovo, & huinsmodi, vnde docet Auicenna in
capit. de complexionibus membrorum, distil¬
lare ossa & capillos, ad sciendum in quo eorum
plus