547
50 DE ALCHIMIA
cessarij alia corrupti, ac parùm quidem pin¬
guedinis, vt in ossibus medullae, in capite ce¬
rebrum, muci saliuę lacrymaeque, ac quiddam
additum articulis, per quod citius ex lubrico
flectans. Ita & in terra quoque plura sunt hu¬
moris genera, quaedam scilicet quę mature du¬
rentur, & hic est omnis metallorum humor,
ex quibus aurum & argentum auaricia petit,
& quae in lapidem ex liquore vertuntur. In
quadam autem terra humores putrescunt, si¬
cut bitumen & caetera similia huic. Caeterum
sicut in nostris corporibus, sic & in illa humo¬
res saepe vitia concipiunt, vt cassatio & ictus
loci, aut senium aut frigus aut aestus, quae na¬
turam corrumpunt.
De corporibus uerò mineralibus & eorundem
speciebus ex libro metheo. quarto,
supra dictum est, nunc
De metallis & eorum origine Ysio¬
dorus libro 14.
Metallorum genera sunt septem, videlicet
aurum, argentum, aes, electrum, stannum,
plumbum, & quod domat omnia ferrum. In
notitiam verò formarum metalla venerunt,
dum quocunque casu ardentes syluae exco¬
querent terram, quae calefactis venis fudit ri¬
uos