547
LIBER II. 49
est albissimus, & albificat plus quam in eo sit
de tinctura, excedens omnem albedinem in
albificando. Ideoque totam aeris rubédinem
ad se trahit, ac in album conuertit, vt dicit Con¬
stantinus in libro graduum, vbi agit de arseni¬
co .i. auripigmento. Fumus autem tuchiae non
tantùm habet de albedine, & ideo non aufert
aeris rubedinem sed reprimit vt dictum est.
DE CORPORIBVS
TERRAE MINERALIBVS.
LIBER SECVNDVS.
RESTAT nunc paulò fusius di¬
cendum de ijsdem, alijsque qui¬
busdam terrenis corporibus, par¬
tim in visceribus terrae, partim in
eius superficie apparentibus, videlicet de mi¬
neralibus & natiuis coloribus. Haec enim à li¬
bro superiori (ob euitandum prolixitatis fa¬
stidium) rescindentes, vberius in sequenti¬
bus prosequenda reseruauimus. A corpori¬
bus igitur mineralibus exordium capiamus.
Seneca in naturalibus quaestionibus libro 7.
Sicut in nobis non tantum inest sanguis, sed
multa alia genera humoris. Alia quidem ne¬
d