547
60 DE ALCHIMIA.
Iterum de alio inuestigandi modo.
Tertia verò ratio inueniendi aurum vin¬
cit opera Giganthum. Cuniculis namque per
magna spacia actis ad lucernarum lumina, ca¬
uantur montes, pertractisque vigilijs, multis
mensibus non cernitur dies. Subsiduntque rui¬
nae subitò, & opprimuntur operantes. Ideo su¬
stinendis montibus relinquuntur crebri forni¬
ces. In vtroque genere silices occurrunt, Hoc
tiam igni & aceto rumpunt. Sępius etiam quo¬
niam in cuniculis vapor est strangulat & fu¬
mus, cedunt, fractas 150. libras agentibus, ege¬
runtque humeris noctibus ac diebus. Recentio¬
res tanto faciunt terras, vt iam minus temera¬
rium videatur, è profundo maris petere mar¬
garitas. Est ex quodam argillae genere, terra gla¬
cie mixta, prope inexpugnabilis, quam vocant
candidam. Hanc quoque ferreis cuneis & malle¬
is aggrediuntur, nihilque durius putant, nisi
quod inter omnia fames auri durissima est.
Opere peracto ceruices fornicum cedunt, ab
vltimo dat signum ruina, sicque mons fractus
cadit ad se longe, fragore magno & incredibili
flatu. Spectant victores ruinam naturae, & ta¬
men ad tanta pericula satis est causae, quod cu¬
piunt sperare. Alibi quoque rupes inuiae cedun¬
tur, sedemque trabibus cauatis praebere cogun¬
tur. Is qui cedit funibus pendet, vt procul au¬
ri li¬