547
LIBER II. 61
ri lineas aspiciat. Item in supercilijs montium
piscinae longe ac stricte cauantur, vt aqua rece¬
pta currens tanta vi rumpat, vt saxa prouol¬
uat. Alius etiam nunc in plano labor est, fossae
in quas profluat cauantur, & gradatim ster¬
nuntur. Vlex est frutex rori marini similis,
sper aurumque retinens. Cuius latera tabulis
clauduntur, vel tunduntur, ac per praerupta
suspenduntur, Ita canali profluente de terra in
mare, vlex siccatur, vritur; & cinis eius laua¬
tur, substrato cespite herboso, vt aurum sidat.
Sic Asturia & Galicia, & Lusitania aurum prę¬
stat, ita vt plurimum Asturia gignat.
Quae fuit auri prima aestimatio.
Vtinam è vita totum posset abdicari au¬
rum (sacra fames) Quanto felicius aeuum fu¬
it, cùm res ipsae permutabantur inter se, sicut
in Troianis temporibus factitatum Home¬
ro credi conuenit. Sic enim (vt opinor) com¬
mercia victus gratia inuenta, videlicet alios co¬
riis boum, alios ferro captiuisque rebus tradit
emptitasse. Quanquam & ipse miratus au¬
rum sic fecerit aestimationes rerum, vt centum
boum arma aurea permutasse diceret Glau¬
cum cum Diomedis armis nouem houm.
Ex qua etiam consuetudine multa legum an¬
tiquarum permutatio constat Romae. Pessi¬