547
LIBER II. 63
to quidem signato ante Pirrhum regem deui¬
ctum vsus est: quin potius libralis, vnde nunc
etiam libella dicitur, & dipondius appendeba¬
tur assis. Quin & militum stipendiorum, id
est, stipis ponderandae pensatores dicuntur li¬
bripendes. Qua consuetudine in his emptio¬
nibus quae mancipi sunt, & nunc libra interpo¬
nitur. Porrò in militia haec quoque adoleuit lu¬
xuria, feruentes fibulas tribunicias ex auro geri.
Mulierum quoque pedib. aurum gestatum visum
est. Et ne scelus in annulis arguamus, habent in
lacertis etiam iam quidam et viri, quod de Dar¬
danis venit, vnde & Dardanum dicitur. Ha¬
bentque foeminae in armillis, totoque collo & di¬
gitis & auribus, per has discurrunt catenae cir¬
ca latera, & inserta margaritarum collo domi¬
narum, auro pendent pondera, vt in somnoque
vnionum adsit conscientia, denique luxuria
multimodas addit gémmas exquisiti fulgo¬
ris, censuque opimo digitos onerat. Mox &
effigies varias celat, vt alibi ars, alibi materia
sit in precio. Plures quàm vnum annulum
gestare labor est. Alij brateas leuiore materia
inserunt, & propter causam gemmarum, to¬
tum sollicitudinem putant. Alij quoque sub gem¬
mis cludunt venena, sicut Demosthenes ora¬
torum Gręcię summus, annulosque mortis gratia
habent. Denique vt plurima opum sic annulis
fiunt scelera. Quib. quoque delicijs venerunt quam