547
62 DE ALCHIMIA
mum scelus vitae fecit, qui primus digitis au¬
rum induit. Nec traditur quis hoc fecerit, nam
& Prometheo ferreum annulum antiquitas
dedit, vinculumque non gestamen intelligi vo¬
luit. Nec senatum Romanum aureos habuisse
manifestum est. Sed ijs tantùm, qui legati ad
exteras gentes ituri essent, annuli publicè da¬
bantur. Sic enim apud exteros (vt credo) ho¬
noratissimi intelligebantur. Nec alijs vti mos
fuit, quàm qui ex ea causa publicè accepissent,
vulgoque sic triumphabant. Et cum corona
ex auro Etrusca gestabatur à tergo, annulus ta¬
men in digito ferreus erat, vt ęquam fortunam
triumphantis ac serui ostenderent. Hi quoque
qui ob legationem acceperant, in publico tan¬
tùm vtebantur, in domo autem ferreis. Quo
argumento etiam tunc sponsae ferreus annu¬
lus mittitur: isque sine gemma. Porrò deorum
honori in sacris nihil aliud excogitatum est,
quàm vt auratis cornibus hostiae maiores dun¬
taxat immolarentur.
De luxuria modernorum in auro.
Itaque pessimum (vt diximus) inde scelus
fecit, qui primus auro digitos induit. Proxi¬
mum verò scelus fecit, primus denarium ex
auro signans, quod & ipsum latet authore in¬
certo. Populus siquidem Romanus ne argen¬
to qui¬