547
68 DE ALCHIMIA.
quoque factae ex aureo instrumento, meliores
sunt quàm ex alio metallo. Puluis Cadmiae, id
est spumae auri, more collirij vel simpliciter
culis impositus, oculorum maculam corrodit.
Sed quaeritur vnde aurum confortat, cum nec
incorporetur, nec membra nutriat. Ad quod
dicendum, quod quaedam confortant mem¬
bra temperando spiritus, vt aromatica, quae¬
dam restaurando membra, vt cibi & potus.
quaedam constringendo relaxatum membrum
vt emplastrum ex mastice factum. Quaedam
alterando qualitatem membri distemperatam,
vt diascorastos stomacho ex fragilitate debili¬
tato appositum. Quaedam verò depurando su¬
perfluitatem, quae opprimendo debilitat, vt
medicinae laxatiuae. Hoc modo igitur confor¬
tat aurum, dum asperitate sua confortat seu ex¬
tergit superfluum.
De Argenti natura, Ysiodorus
vbi supra.
Argentum Gręci argyrion dicunt, cum mi¬
rum in modum illud accidit, vt cum candi¬
dum sit, impressum corpori nigras lineas red¬
dit, Plinius libro trigesimotertio, Omni auro
inest argentum, quo mollius est, eo pulchrius.
Hidrargyro argentum inauratur solùm. Argen¬
ti duae differentię, bacillis ferreis candentibus
ramento