547
LIBER II. 69
ramento imposito, quod candidum permanet
probatur. Proxima bonitas ruffo, nulla nigro.
Sed interuenit fraus experimento, seruatis in
vrina virorum bacillis, ita ramentum inficitur
dum vritur, candoremque mentitur. Est au¬
tem aliquod experimentum politi in halitu
hominis, si sudet, protinusque nubem discu¬
tiat. Ex optimo argento fieri solent optima
specula. Argentum medicatis aquis inficitur,
& etiam afflato saleo, sicut mediterraneis Hi¬
spanię. Ex libro de Natura rerum, Argentum
ductile est & tractabile, sonorumque ac tin¬
nitus dulcissimum, et hoc maximè si eri mi¬
sceatur. Vnde tubas ductiles ex argento fie¬
ri pręcepit Moises, ad terrorem hostium & ex¬
hortationem ad bellum, ad mouenda quoque
castra, & populum ad hastam conuocandum.
Argenti venę multę, & in multis partibus or¬
bis reperiuntur, nec est purum in se sicut au¬
rum, sed terrę ac sordib. incorporatum & ad¬
mixtum. Ideo labor maximus est, vt per ignem
expurgetur. Fumus autem purgationis eius
valde nociuus est, nec de facili purgatur, fumo
huiusmodi infectum, nisi fumo thuris, aut aro¬
maticis specieb. ac vbi purum fuerit argentum,
durabile est. Impurum autem de facili contrahit
corruptelam. Argentum consolidat alia metalla.
De Argenti fodina, Plinius vbi suprà¬
Argenti
e 3