547
70 DE ALCHIMIA
Argenti metallo post aurum sequens est in¬
sania, non nisi in puteis reperitur, nullaque sui
spe nascitur, nullis vt in auro lucentibus scin¬
gillis. Terra alia est ruffa, alia cineritia: exco¬
qui non potest nisi cum nigro plumbo, aut cum
vena plumbi, quam Galenam vocant, quae iux¬
ta venas argenti plurimum reperitur. In pro¬
uincijs ferè omnibus, sic in aquis reperitur ar¬
gentum. Sed in Hispania sterili solo atque et¬
iam in montibus pulcherrimum reperitur ar¬
gentum, & vbicunque inuenitur vna vena, non
procul inuenitur & alia, hoc ferè in omni me¬
talli materia. Mirum adhuc per Hispanias ab
Hannibale olim inchoatas durare puteos, ab
inuentoribus sua nomina habentes. Per ma¬
gnum spatium cauantur montes, diebus & no¬
ctibus aquas egerunt. Argenti vena in summo
reperta, vocatur crudaria. Finis fodiendo¬
rum metallorum & maximè argenti, antiquis
solebat esse alumen iuuenum, vltro nihil quae¬
rebatur. Nuper autem inuenta aeris vena al¬
ba infra alumen, finem spei fecit nullum,
dor ex argenti fodinis inimicus omnibus ani¬
malibus est, sed maximè canibus. Est & in
his venis lapis, cuius vomica liquoris argen¬
tum viuum appellatur, de quo supràâ, & infe¬
rius quoque dicetur. In ijsdem etiam arger¬
ti metallis inuenitur, vt propriè dicamus, la¬
pis spumae candidae nitentisque, non tamen
trans¬