547
82 DE ALCHIMIA
De diuersis speciebus aeris, Ysiodorus.
Sunt autem diuersae species aeris, vt aes cy¬
prium, corintheum, pyropum, regulare cam¬
panum. Cyprium aes in cypro insula prius re¬
pertum est, vnde appellatum est. Fit autem ex
lapide eroso, quem cadmiam vocant, & est du¬
ctile, huic si additur plumbum, colore purpu¬
reo fit. Corinthium aes huiusmodi commix¬
tio est, qualis fuit facta apud Corintheum. Co¬
ronarium vero ex aere ductili tenuatur in la¬
minas, taurorum felle cinctum, auri species in
coronis histrionum praebet, vnde & nomen
habet. Pyropum autem igneus color vocauit.
Nam in singulis aeris vncijs additis scrupulis
senis auri, prae tenui lamina ignescit, & flam¬
mas imitatur. Regulare aes dicitur quod ab
lijs ductile vocatur, quod malleo perduca¬
tur, sicut è contra fusile, quod funditur, & hoc
etiam caldarium dicitur, malleis enim fran¬
gitur. Omne autem aes diligentius purgatis
gni vitijs & excoctis regulare efficitur, cam¬
panum à campana Italiae dictum, vtensilibus
& vasis est probatissimum. Plinius libro 34.
Aeris vena foditur ignique perficitur, sit ex ae¬
roso lapide quem cadmiam vocant, fit etiam
ex alio lapide, quem calcithen vocant in cy¬
pro, vbi prima fuit aeris inuentio.
De