547
LIBER II. 83
De operatione cupri vel aeris in alchemia,
videnda quae in primo libro de
aere dicta sunt.
De virtute ipsius in medicina. Platearius.
Aes artificio quodam coaptatur & combu¬
ritur, vt possit puluerizari. In olla terrea poni¬
tur aes rubeum scilicet quod diu ante à fabris
fabricatum est, & in fornace vbi fit ignis con¬
tinuus ponitur diu, postea puluerizatur. In
excoctione enim nimia, augmentur partes
terrestres, & diminuuntur aquosae. Huiusmo¬
di ergo aes vstum calidum est & siccum in quar¬
to gradu, virtutem habet consumendi melan¬
cholicum humorem, purgandi & extenuan¬
di, vnde conuenienter ponitur in emplastris
contra splenem. Carnem superfluam corro¬
dit, contra fistulam puluis eius cum melle con¬
ficitur, & penna intincta imponitur. Razis in
almanzore. Aes vstum capillos tingit, vulnus
consolidat, aquam expellit. Auicenna in secun¬
do canone medicinae. Aes calidum est & sic¬
cum in tertio, vlcera maligna ambulatiua con¬
solidat & prohibet, & carnem augmentatam
corrodit. Acuit visum, & confert duriciei pal¬
pebrarum. Capillos denigrat, palato illini¬
tu vomitum excitat. In aere vsto est stipticitas
& acuitas consolidatio. Est autem genus aeris
f 2