133
Aetherei septem tentat discrimina cantus.
Arte etiam inuentae leges & ciuica iura:
Arte urbes constant clarae: sanctique senatus:
Arte regunt reges populos: exercitus arte
Ducitur: atque etiam praestans Dux imperat arte.
Ars & corporibus fessis diuina ministrat
Adiumenta: quibus reparant languentia uires.
Fertilis & terrae cultus non abnuit artem:
Cum dura ac sterilis tellus mansuescit arando:
Et secreta prius crescunt uineta sub ulmis.
Haec igitur: quae nos inter uersantur ubique:
Tractat: & illa etiam contemplans audet adires
Quae procul à nobis tanto sunt aedita tractu.
Quin bene si reputes: arti pene omnia certae
Attribuit genus humanum: nec dicere quicquam;
Aut facere illius recta sine lege requirit.
Salue hominum praesens simul & gratissima cura
Ars grauium: seu te sancta de Pallade natam:
Seu famulam potius dicam sub Pallade primam:
Nanque ferunt illam proprium seruasse pudorem
Semper: eam quanuis adamarit Lemnius heros:
Ex quo disiecit patris caput ipse securi:
Prodiit unde ferox patrio dea praedita sensu.
Salue magna parens iterum: foecunda uirorum
Atque operum: tibi tot sacris è uatibus unus:
Quos aequo ad tantos gressu procedere riuos
Tantarum causas rerum calligine tetra
Par erat: Aoniis ausim conspergere lymphis