Materiam
quoque
nec
multam
conclude
re
parua
Pixide
curandum
est:
modico
nanque
ipsa
calore
Haud
poterit
resoluta
suas
expromere
uires.
Id
quoque
non
opus
est:
nam
cum
semel
ipse
beati
Pulueris
extiteris
compos:
non
amplius
optes
Aut
multum:
aut
ipsum
rursus
componere:
nanque
Augebis
quotiens
ulli
tibi
uenerit
usu.
Illud
nec
parui
facies:
quod
clara
beatus
Signa
dabit
puluis
tibi:
cum
manifestus
haberi
Coeperit:
&
uarios
ostendet
rite
colores.
Sed
ruber
in
primis
quanuis
optabitur:
album
Non
tamen
excipies:
quin
&
magni
quoque
pendas:
Atque
atrum:
nanque
hic
operis
tibi
monstrat
aperte
Principium
magni:
secretaeque
hostia
pandit
Prima
uiae:
ignarum
frustra
qua
uulgus
anhelat:
Et
uaga
multiuii
callis
diuertit
in
ora.
Ille
iter
incoeptum
quodam:
propiusque
peractum
Iam
medium:
ostendit:
nec
iam
procul
esse
ruboris
Indicium:
gaudet
cum
uis
humana
propinquum
Affore
opus:
quo
non
majus
perfecerit
ulla
Ars
ullis
adiuta
opibus:
licet
ipsa
potenti
Nil
non
ingenio
peragat:
quae
sydera
caeli
Suspicit:
atque
obitus
signorum
inspectat
&
ortus:
Conscenditque
polum
gradibus
subnixa
superbis:
Ac
maris
&
terrae
tractus
metitur:
&
ipsas
Innumeras
prorsus
numero
compraehendit
harenas.
Caelestis
etiam
concentus
uoce
referri
E
docet
humana:
fidibusque
imitata
canoris
f
ii