547
88 DE ALCHIMIA
carnem additam corrodit. Quod ex eo album
est, tritum & in aurem sufflatum, delet surdi¬
tatem antiquam. Et ex eo tingitur palatum cum
melle propter apostemata gulae & vuę. Soluit
autem humorem grossum & aquam citrinam.
Et ponitur in exsiccantis hemorrhoidarum
& exiturarum ani. Constant. vbi supra. Flos
aeris calidus est & siccus in 4. gradu, carnes su¬
perfluas consumit, & visum clarificat.
De ipsius rubigine vel aerugine. Plinius
vbi supra.
Aera extersa celerius sentire rubiginem quam
neglecta tradunt, nisi oleo perungantur, serua¬
ri autem optimè in liquida pice tradunt. Ysio¬
dorus. Aeruginem quoque aes creat. Nam aereae
laminae super vas aceti asperrimi superponun¬
tur, atque ita distillantibus quod ex eis cecide¬
rit in ipsum acetum teritur & cribratur. Pli¬
nius vbi supr. Aeruginis quoque magnus est
sus. Sed illa fit modis pluribus. Nam & è lapi¬
de ex quo coquitur aes deraditur, & aere candi¬
do perforato, atque in cadis super acetum suspen¬
so, aereo obturatumque operculo, multo proba¬
tior est quam si hoc idem squamis fiat. Quidam ipsa
vasa cadidi eris in aceto fictilibus condunt, ac
decima die radunt. Alij vinaceis tegunt, totidem
que post dies radunt. Alij delimatam ęris scobem
aceto