547
LIBER II. 87
tatem palpebrarum dissoluit. Zemarum. i. vi¬
ridum aeris calidum, carnem superfluam co¬
medit, & est incidens, si cum cera, & oleo oli¬
uae misceatur. Elimat sine morsura, & carnem
adducit. Plinius vbi supra. Aeris quoque flos
est vtilis medicinae. Fitque aere fuso, & in aliam
fornacem translato. Ibi namque flatu crebrio¬
re excutiuntur, veluit milij squamae, quas le¬
pidas vocant, & sic adulteratur flos, vt squa¬
ma veneat pro ea. Est autem squama aeris de¬
cussa vi clauis, in quos panes aerei ferruminan¬
tur. In cyprijs maxime officinis omnia. Diffe¬
rentia hęc est, quod squama excutitur ictibus
ijsdem, panibus flos sponte cadit. Est alterum
genus squamae subtilius ex summa scilicet la¬
nugine decussum, quod stomoma vocant.
Squama autem & flos in patinis fictilibus aut
aereis vruntur, deinde (vt supra) ad eosdem
sus lauantur. Amplius & narium carnosa tol¬
lit vitia, sedis ac aurium grauitates, per fistu¬
las in eas flatu impulsa, vuas aliaque vlcera oris
aufert admota farina, & tonsillas cum melle.
Fit autem ex aere candido Cypreo, squama lon¬
ge inefficatior. Ysiodorus vbi supra. Aeris flos
fit seu gignitur conflationibus aere resoluto
ac liquato, aqua frigida superinfusa, repen¬
tina quippe densatione, tanquam de succo
reparatur flos. Auicenna vbi supra. Flos ae¬
ris stipticus est, corrosiuus & mordicatiuus.
f 4