547
LIBER II. 99
licet palma Parthico. Nec alia ferri genera ex
mera acie temperantur. Caeteris enim mollior
complexus admiscetur. Differentia ferrorum
plurima est iuxta terrae genus. Nam aliud est
molle plumboque vicinum, rotarum & clauorum
vsibus aptum. Aliud fragile & erosum, culturę
terrę conueniens. Aliud breuitate sola placet,
clauisque caligarijs. Aliud rubiginem celerius
sentit. Aquarum summa differentia est, quibus
ferrum candens immergitur. Haec aqua alibi
atque alibi vtilior, nobilitauit loca gloria ferri
quo vtilius fiat, sicut bibilin Hispaniae & Thu¬
riassonem, et Comum in Italia. In acuendo ferro
oleo delicatior fit acies, vnde & tenuiora oleo
restingui mos est, ne aqua in fragilitatem duren¬
tur. A ferro sanguis humanus sese vlciscitur, eo
namque contactum celerius rubiginem trahit.
Cum ferro magnes lapis concordiam habet, sola
enim hęc materia vim ab hoc lapide accipit, re¬
tinetque longo tempore. Ex eodem lapide quidam
architectus Alexandriae templum concamera¬
uit, vnde in eo simulachrum de ferro in aëre
pendere videretur. Ferrum accensum nisi dure¬
tur, ictibus corrumpitur. Rubens non est habi¬
le ad tornandum, neque antequam albescere incipi¬
at. Aceto vel alumine illitum ferrum fit aeri si¬
mile. Aristoteles in libro methe. 3. Ex vaporibus hu¬
midis in terra, species nulla dilatatur in percus
sione vt ferrum. Eorumque est esse, quod quando con¬
arctatur
g 2