547
100 DE ALCHIMIA
arctatur igneitas & lapideitas, desiccantur &
arescant. Idem in libro 4. Quaedam sunt igne
mollificabilia, velut ferrum & cornu. Eritque
ferrum sic molle & fissile. Ferunt autem à
calido liquatum, coagulatur infrigidatum.
psumque operatum liquatur, vt humidum fi¬
at, iterumque coaguletur. Scoria verò substat
& deorsum datur. Cumque multotiens patitur
& mundum fit, hoc calybs fit, minusque pon¬
dus est emundati. Melius quoque ferrum est,
quod minorem purgationem habet.
Iterum de Ferri natura, Plinius libro
trigesimo quarto.
Proximè indicari debent metalla ferri, op¬
timo pessimoque vitae instrumento. Si quidem
hoc tellurem scindimus, serimus arbusta, po¬
nimus pomeria, vites squalore reciso, singulis
annis iuuenescere cogimus. Hoc tecta extrui¬
mus, saxa cedimus, omnesque ad vsus ferro vti¬
mur. Sed eodem ad bella cedesque & latrocinia
non solum cominus, sed etiam missili volucrique
nunc tormentis exculso, nunc lacertis, nunc
verò pennato, quam sceleratissimam ingenij
humani arbitror fraudem. Siquidem vt mors
ocius ad hominem perueniret, alitem illam fe¬
cimus, pennasque ferro adiecimus. Denique in
foedere, quod expulsis regibus pop. Roma. de¬
dit Por¬