133
O buia percurrit liquidi loca cuncta Metalli.
Seu nulla hic ratio est hominum depraehensa sagaci
Ingenio: quare uis paruo in semine tanta est.
Herculei neque enim lapidis si forte requiras
Inuenies causam: qua ferrea uincula nectat:
Et trahat abiuncti pondus per inania ferri.
Nec minus unde regat nautas: & uergat ad Arcton
Spectantes parua clausum sub pixide sidus.
Multa tegit sacro inuolucro Natura: neque ullis
Fas est scire quidem mortalibus omnia: multa
Admirare modo: necnon uenerare: neque illa
Inquires: quae sunt arcanis proxima: nanque
Inmanibus quae sunt haec nos uix scire putandum:
Est procul à nobis adeo praesentia ueri.
Ne tamen haud speres artem perdiscere posse
Difficilem: atque aliis grauiorem: percipe iam nunc
Quae dicam: & posthac alta tibimente reserua.
Quae sciri poterunt: ea primum sola putabis
Cognoscenda tibi: dehinc ordine caetera disces.
In primis etenim rerum cognoscere causas
N e dubita: nam saepe ferunt quaerentibus illae
Sese ultro faciles: si quem uia recta reducat
Continuis ad se gradibus: nec sistere detur
Ante illi: quam se thalamo concludere possit
Quo se maiestas ueri ueneranda receptat.
Illic quae fuerint fingendis prima Metallis
Semina uisuntur: quaeue his coctura serendis
Diuersas adeo coniunxerit ultima formas.