133
Nec minus apparet ratio: qua posse Metalla
Ipsa uices praebere suas: alienaque ferre
Imperia: aspicitur: necnon & gignere: si qua
Ars iuuet: atque manum Naturae porrigat almae.
Quin etiam ut sensim madeant: & mollia perstent:
Magnum opus: & quo non credas operosius ullum
Esse aliud: nec quo magis ars se maxima iactet.
Praeterea haud aberit longe: quin caetera de te
Percipias ipso: nam uinclo iuncta tenentur
Cuncta uno: hincque modus lenti depraehenditur ignis:
Et locus: atque decens lapidis mensura futuri:
Et color optato uarie sub puluere fusus:
Quoque modo augendus: deerit si forsitan ante
Conditus: & multo durarit tempore puluis.
Omnia quae laeto passim tibi certa patebunt:
Si rerum seriem longo seruaueris usu.
Et quandoque probus non dedignabere forsan
His equidem dignas meritis persoluere grates:
Qui procul ignari linquens ludibria uulgi
Nunc iter ingrederis nobis ducentibus arctum
Vsque adeo: ut paucos capiat: paucosque remittat
Incolumes: crebris laceros quin uepribus omnes
Id referat: nisi quos alta sub rupe relinquit
Errantes coecis in flexibus: unde nec ipsi
Se unquam: mortalisue manus miserata referret.
Sed tu ne dubites sinuosa errare per antra:
Coeca reges filo uestigia: quod tibi nuper
Ostendi: ut tutus ferres: tutusque referres