547
LIBER II. 107
est aufert. Mulieri prohibet ne concipiat cum
aceto bibitum, humorem de auribus tollit, ca¬
taplasmata podagram infrigidat, vncta super
alopiciam capillos instaurat. Est autem cali¬
da in secundo gradu. Idem in pantechni libro 5.
Aqua de ferri metallo ventrem constipat, mem¬
bra confortat, ad dolorem splenis & apostema¬
ta. Plinius vbi supra. Medicina è ferro est &
lia quam secandi, pungi scilicet leniter mucro¬
ne quo percussus sit homo, prodest contra do¬
lores laterum pectorumue subitos, qui pun¬
ctiones afferant. Quaedam etiam vstione sanan¬
tur, praecipue canis rabidi morsus, quippe
morbo praeualente potum expauescentes,
sta plaga illico sanantur. Calefit quoque ferro
candente potus in multis vitijs, praecipue ve¬
ro dyssentericis,
De ferri purgamentis.
Ferri purgamenta & sordes sunt rubigo &
scoria, quae igne excoquitur. Plinius vbi supra.
Rubigo ipsa ferri, est in medicinis, quę de radi¬
tur humido ferro, veteribus clauis. Vis eius est
ligare, siccare, stringere, vel sistere. Illita emen¬
dat alopicias, vtuntur eadem & ad scabricias ocu¬
lorum pustulasque totius corporis, cum cera & oleo
mirte, ad ignes vero sacros ex aceto. Item ad sca¬
biem, paronychia digitorum, & pterigia in linteo¬
lis. Sistit & faeminarum profluuia velleribus im¬
posita