547
108 DE ALCHIMIA
posita. Plagis quoque recentibus viuo deluta,
& cum mirrha subacta, & condilomatis ex
ceto prodest, podagras etiam illita sanat. Squa¬
ma quoque ferri est in vsu, & acriore vim quam
rubigo. Quamobrem etiam contra epiphoras
oculorum assumitur, sanguinemque sistit cum
vulnera ferro maxime fiant. Sistit & faemina¬
rum profluuia. Imponitur etiam contra lie¬
num vitia, vlcerum serpentia & hemorhoidas
compescit, & genis prodest, farinae instar asper¬
sa, commendatur in emplastro quodam irge
dicto, ad purganda vlcera & fistulas, omnem¬
que callum erodendum, ac rosis ossibus ad car¬
nes recreandas. Razis in almanzore. Squama
ferri stomachum corroborat, hemorhoidarum
sanguinem stringit.
De eodem. Platearius in libro de simpli¬
ci medicina.
Ferrum, ferrugo, ac squama ferri, eiusdem
virtutis sunt. Ferrugo calida est & sicca in secum
do gradu. Squama ferri est illud latum & te¬
nue, quod euolat à ferro per concussionem.
Ferrugo autem per exustionem liquescit à fer¬
ro, & habet virtutem desiccandi & attenuan¬
di. Ad attenuationem splenis valet vinum, in
quo ferrum candens extinctum fuerit, mul¬
tum enim subtile est. Contra opilationem sple¬
nis &