547
110 DE ALCHIMIA
capita. Datur etiam in potu quid de magne¬
te, vt separatum ad ipsum aggregetur, adhibi¬
tis exinde solutiuis.
De stanno. Ysiodorus.
Stanni ethimologia est separans & secer¬
nens. mixta enim & adulterata, inter se me¬
talla per ignem dissociat, & ab auro & argento
aes plumbumque secernit. Alia quoque metalla
ab igne defendit. Et cum sit natura aeris, & fer¬
ri durissima, si absque stanno fuerit, vritur &
crematur. Stannum illitum aereis vasis, sapo¬
rem facit gratiorem, & virus compescit ęrugi¬
nis. Specula etiam ex eo temperantur. Cerussa
quoque ex eo sicut ex plumbo conficitur. Pli¬
nius libro 34. Eramentis conglutinatur stan¬
num, stannoque argentum. Optimaque fie¬
bant olim stanno & aere mixtis specula Brun¬
dusina, quibus nunc argentea praelata sunt.
dem vbi supra. Plumbum nigrum aliquando
cum argento nascitur, mixtisque venis confla¬
tur. Eius qui primus fuit in fornacibus liquor
appellatur stannum, qui secundus argentum.
Nunc autem adulteratur stannum, aeris can¬
didi portione tertia addita in plumbum album.
Fit & alio modo, mixtis albi plumbi nigrique
libris. Et hoc nunc argentarium vocant ali¬
qui. lidem & tertiarium appellant, in quo
duae