547
LIBER II. 111
duae sunt portiones nigri, tertia vero albi, pre¬
tium eius in 30. libris aestimatur, & hoc fistulę
solidantur. Improbiores additis ad tertiarum
aequis partibus albi, argentarium vocant, &
eo quae volunt in coquunt pretiae. Huius faci¬
unt in pondo 130. In libras albo per se sincero,
pretia sunt 30. Nigro 17. Aristoteles in libro 4. me¬
theo. stannum vt praedicta aquosum esse pro¬
batur, quoniam & ipsum calido liquatur. Et
videtur stannum habere bonum argentum vi¬
uum, sulphur vero malum. Et haec non benè
mixta, sed tanquam per parua composita. Ideo¬
que fit tale. Ex libro de natura rerum. Stannum
temperatissime naturae est. In Britannia tan¬
tum reperire olim solebant, sed nunc in Ger¬
maniae partibus, abundantiss. vena reperta est,
valde ductibile & tractabile, & super omnia
metalla liquabile. Per se quoque est mutum,
sed cum aere vel argento, vel auro mixtum so¬
norum est & armoniacum. Fulget interius sed
foris de facili contrahit corruptelam, & hoc
squaloris non rubiginis, nunquam enim rubi¬
ginatur. In aqua diu iacens facile putrescit. Vn¬
de fistulas aquae ductus quae sub terra fieri so¬
lebant ex plumbo, & consolidari stanno, mo¬
dernis temporibus ex calido & fusili plumbo,
consolidari, ars hominum excogitauit, quia so¬
lidatae stanno durare non poterant in longin¬
quum, plumbum vero sub terra semper durat.
De