547
LIBER II. 113
borum remedia, & eius scoria prodest oculo¬
rum vlceribus. Auicenna in secundo canone.
Razis, ipsum est stannum, & est fiigidum &
humidum. Subtile est ex eo quod adustum est,
& eius cerusa, oportet autem quod timeatur
eius odor quando comburitur. In eo quidem
quod adustum est, est lenificatio, subtiliatio,
resolutio, & interiectio sanguinis. Eiusque ce¬
rusa est glutinatiua & infrigidatiua. Cuius vir¬
tus est quasi tuchiae adustae. Confert autem
stannum apostematibus fricatum cum vino,
aliquoue succorum frigidorum. Confert
tiam vulneribus vel vlceribus fraudulentis &
ambulatiuis. Et cerusa replet vlcera atque glu¬
tinat ea. Praeterea cerusa stanni fricata super
puncturam marini scorpionis, confert. Simi¬
liter & draconis marini. Sed oportet vt eius
odor caueatur, propter adustionem. Haly
bi supra. Azerebrum.i.stannum, frigidum est.
Et est in eo siccitas, illud melius est, quod mi¬
nime sub dentibus frendet vel stridet. Et in
eo sunt quaedam virtures aquosae, si fricetur
cùm modico vino vel oleo oliuae ad lapidem,
proderit apostematibus, quae circa & supra ve¬
renda fiunt & in lumbis. Item si cum eius fru¬
sto emplastrizetur anus inferius, sedat appe¬
titum coitus.
De plumbo. Ysiodorus,
h