547
112 DE ALCHIMIA
De operatione stanni in Alchimia, Auerrois
de vaporibus.
Stanni consolidatiuum est plumbum, &
plumbi stannum. Quodque plumbum con¬
solidetur stanno, non est de natura plumbi,
sed de natura stanni liquefacti, plumbum hu¬
midum liquefactum penetrantis. Ex qua vi¬
delicet penetratione in illis duobus genera¬
tur humidum viscosum ligans stanni partes.
Stannum vero consolidans e stannum con¬
solidatum, quoniam vtrunque contradicit vi¬
scositati, quae debet esse ex vno humido & alio
sicco, ideo non est aliqua consolidatio stanni
cum stanno. Borax autem cum solidat argen¬
tum cum argento, vel stannum cum stanno,
impossibile est hoc esse, nisi communicet cum
eis in radice, sicut dicetur inferius. Ex libro de
rerum natura. Ex stanno fit optimum sal, ex
quo faciunt aquam acutam, & cum ea tingunt
argentum viuum. Stanno liquefacto, & post mo¬
dum aceto in quo est argentum viuum in fu¬
so, cum sit valde penetratiuum, adhuc magis
iuuante aceto omnes stanni partes intrat, sua¬
que humiditate remollit stanni siccitatem. Vi¬
de quae de hoc supra dicta sunt.
De virtute stanni in medicina.
Stannum quoque valet ad multorum mor¬
borum