547
120 DE ALCHIMIA
efficiturque totum magis durum, quam alte¬
rum componentium. Et hoc ideo, quia ex sic¬
citate stanni, & humiditate plumbi generatur
quaedam viscositas dura, quae duriciei princi¬
pium est in hac mixtura.
De diuersi moda plumbi puluerizatione.
Sicut autem contingit extrahere humidi¬
tatem vel humorositatem à vino, vel etiam à
lapide humidum conuiscans partes ipsius la¬
pidis, ita contingit extrahere humidum à plum¬
bo, & tunc remanebit plumbi puluis. Sic enim
faciunt ollarum artifices, qui plumbum lique¬
factum in ollam ponentes, cum cinere ac testi¬
cula mouent, quousque puluerizetur. Nam ci¬
neris siccitas, testiculęque humiditas per calo¬
rem recedens, faciunt testiculam & humidita¬
tem plumbi contrahi, & tunc remanet plum¬
bum puluerizatum & distentum. Dicunt &
alij quod puluerizatur pluimbum, quando li¬
quefactum est in fornacibus, per virgam, cori¬
li recentem intra plumbum positam. Dum
nim virga mouet plumbum, per fornacis calo¬
rem extrahitur humiditas virgae, ipsaque virga
actrait ad se humiditatem plumbi loco suae
humiditatis extractae, & tunc plumbum rema¬
net siccum discontiguatum & abstractum.
lius etiam est modus in puluerem reducendi
plum¬