547
LIBER II. 121
plumbum, vt cum eidem liquefacto admisce¬
mus argentum viuum, et tunc mouemus illud
quousque infrigidetur, tunc enim remanet pul¬
uis, quia viuum argentum separat humidita¬
tem plumbi, ex penetrabilitate suae substantia¬
lis humiditatis, nec patitur ipsum habere con¬
tiguitatem. Hoc enim ex artificio vtuntur Sar¬
raceni artifices, in deferendo aurum suum de
terra in terram specie terrae plumbosae. Postea
verò ponunt illud in fornace, exhalarque vi¬
uum argentum sine perditione auri. Et est si¬
militer exhalatio plumbi, prout videmus in
depuratione argenti. Plumbum videlicet mix¬
tum exhalare ex caloris motione, ad quod ar¬
gentum depurandum ponitur plumbum, ex cau¬
sa superius dicta. Accidit etiam quando pila
sunt concaua & terrea, & intra medium poro¬
rum calybs cum plumbo ponitur, quia per ca¬
lorem agentem euaporat plumbum, & cum in
euaporatione calybs remanet mollificatur, vt
dictum est suprà.
De virtute plumbi in medicina, Pli¬
nius vbi suprà.
Plumbi per se vsus est in medicina cicatri¬
ces reprimere, & adalligatis laminis membro¬
rum ac renum partibus frigidiorae naturae vene¬
ris impetus inhibere. Visa etiam in quiete ve¬
neria sponte naturae erumpentia, vsque in mor¬
bi ge¬
h 5